

Epistola I ad Corinthos*
Caput 9: Versus 17
Si enim volens.Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate.Si autem invitus.Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi.Dispensatio mihi.Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat praeter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohaeredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur.